DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 2 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Quare fremuerunt. The vain efforts of persecutors against Christ and his church.

[1] Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? [2] Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. [3] Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. [4] Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. [5] Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

[6] Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. [7] Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. [8] Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. [9] Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. [10] Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.

[11] Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. [12] Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. [13] Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

< previous | Psalm 2 | next >