DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Christ reproves the blindness of the Pharisees, and confutes their attributing his miracles to Satan.

[1] In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. [2] Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. [3] At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: [4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? [5] aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?

[6] Dico autem vobis, quia templo major est hic. [7] Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: [8] dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. [9] Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. [10] Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.

[11] Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? [12] Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. [13] Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. [14] Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. [15] Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:

[16] et praecepit eis ne manifestum eum facerent. [17] Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [18] Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. [19] Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: [20] arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium:

[21] et in nomine ejus gentes sperabunt. [22] Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. [23] Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? [24] Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. [25] Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

[26] Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? [27] Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. [28] Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. [29] Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. [30] Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.

[31] Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. [32] Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. [33] Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. [34] Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. [35] Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.

[36] Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. [37] Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. [38] Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. [39] Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. [40] Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.

[41] Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plus quam Jonas hic. [42] Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. [43] Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. [44] Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. [45] Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.

[46] Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quaerentes loqui ei. [47] Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. [48] At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? [49] Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. [50] Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

< previous | Chapter 12 | next >