DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

Christ excuses his disciples. He cures upon the sabbath day, chooses the twelve and makes a sermon to them.

[1] Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. [2] Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? [3] Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? [4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? [5] Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

[6] Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. [7] Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. [8] Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. [9] Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? [10] Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.

[11] Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. [12] Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. [13] Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): [14] Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum, [15] Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

[16] et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. [17] Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, [18] qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. [19] Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. [20] Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

[21] Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. [22] Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. [23] Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. [24] Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. [25] Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.

[26] Vae cum benedixerint vobis homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. [27] Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. [28] Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. [29] Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. [30] Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.

[31] Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. [32] Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. [33] Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. [34] Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia. [35] Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

[36] Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. [37] Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. [38] Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. [39] Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? [40] Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

[41] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? [42] aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. [43] Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. [44] Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. [45] Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

[46] Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quae dico? [47] Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: [48] similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. [49] Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.

< previous | Chapter 6 | next >